Zpět

1437: ZDB XII/285
(Serenissimus princeps dominus Albertus Marchio Morauie etc. fauit et donauit per suas certas et patentes literas sub sigillo Maiestatis sue Strenuo militi Arclebo de Wlcznow et eius heredibus plenam vnionem omnium bonorum in Habrowan cum orphanis quondam Proczkonis de Habrowan que ipsos concernit ibidem Tali condicione si dictos orphanos decedere contigerit quod ex tunc dicta bona orphanorum in predictum Arklebum et heredes suos debeant douolui eo Jure quantum dictus dominus Marchio super eo Juris aut potestatis habere dinoscitur, Et quod hec vnio et predicta donacio sua tabulis terre intabuletur, Ad hoc nobis Officialibus maioris Czude Brunnensis nuccios suos misit specialies cum sua litera predicta videlicet dominum Johannem de Lichtenburg alias de Wetouia et dominum Sbinkonem de Dubrawicz alias de Ossowe Ad quorum relacionem hec predicta sunt intabulata.)
česky

1437: ZDB XII/286
Henricus de Radowyesicz quondam filius Marcissonis contra predictam intabulacionem et donacionem domini Marchionis super bonis Habrowan facit suum odpor dicens se milius habere Jus ad predicta bona et hoc wlt tabulis terre deducere.
česky

zpět do textu
obsah
seznam příloh